Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 23: Versus 25

Vae vobis.Diversis similitudinibus simulationis et mendacii arguit pharisaeos qui aliud hominibus ostendunt, aliud domi agunt.Qui mundatis.Frustra sanctitatem exterius praetenditis, sicut si quis calicem mundet exterius, intus autem relinquat sordes: cum ejus usus sit interior. Lucas ita.Stulte, qui fecit quod deforis est etiam id quod intus est, fecitLuc. 11., id est, qui utramque naturam hominis fecit, utramque mundari voluit. Nemo igitur putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et avaritiam, et superbiam, et iram, et caetera spiritualia levia esse.
(* Traductions européennes)